monumenta.ch > Plinius > sectio 236

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 236
{XXXVII} similiter ilex et robur quercusque. si angusta decorticatio fuit, nihil nocetur supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gracili vel ab una tantum parte detractus interemit. similem et decacuminatio rationem habet piceae, cedri, cupressi - haec enim detracto cacumine aut ignibus adusto intereunt -, similem et depastio animalium.